Humili praece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus...
Te splendor et virtus patris te vita Jesu cordium ab ore qui pendent tuo laudamus inter angelos | Tibi mille densa millium ducum corona militat sed explicat victor crucem Michael salutis signifer |...
Qui claris meritis vitae tria corpora reddis nos Macute tuis vivifica precibus atque gravi miseros peccati mole sepultos surgere jam venie fac pie praesul opere.
Alma cohors una laudum sonora nunc prome praeconia | Quibus en insignis rutilat MARTIALIS ut luna solque sidera | Meritorum est mirifica radians idem sacra praerogativa | Hunc nam sophiae mystica...
Psallat laeta contio recolens cum gaudio votiva sollemnia | Quod Donatus hodie de lacu miseriae transit ad caelestia | Puer Romae studuit studioque floruit docente Pigmenio | Fugit in Aretiam perdi...
Sancte dei pontifex sis reorum opifex Nicolae praesulum lucerna Sanctus ab infantia refulsisti gratia illustrando saecula superna Salus in periculis tuis esto famulis gemma sacerdotum Nicolae...
Votis supplicibus voces super astra feramns Trinus ut et simplex nos regat omnipotens | Sancte pater juva nos sancte fili salva nos compar his et spiritus ungue nos intrinsecus | Sancta virgo...
Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam | Tu beatus es Bariona cui aspirat sua dona quasi nato spiritus | Quod caro sanguisque nescit per patrem tibi patescit revelatum caelitus | Tibi...
O praesul verae civitatis qui in templo angularis lapidis ascendens in caelum in terra prostratus fuisti propter deum | Tu peregrinus a semine mundi desiderasti exul fieri propter amorem Christi | O...