Praesulis summi ac doctoris egregii votis sollemnibus beati Vedasti festa celebremus ut per quem Christus fera gentium corda perdomuit superba principum subegit ejus nos precibus muniat et ad gaudia...
Grata facta est a domino in certamine quia apud deum et apud homines glorificata est in conspectu principum loquebatur sapientiam et dominus omnium dilexit eam
Carmen novum decantate deo nostro jubilate nam fecit mirabilia cum vera Sion filia in conspectu gentium idolis credentium revelans prodigia ducens hos ad fidei vestigia
Misit ergo dominus in mentem ejus visumque bonum in conspectu ejus pergere ad simplicianum qui ei bonus apparebat servus dei et lucebat in ea gratia divina