Sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adolescentularum non est numerus una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae
Beata es virgo Maria dei genetrix quae credidisti domino perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi a domino ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
Cumque sancta membra beati Medardi tumulo conderentur caelum apertum est et duae columbae visae sunt descendisse quasi nubes et de ore ejus egressa est columba candida sicut nix