Beatus pontifex Narcissus cum beatas feminas gratia divina praeventas capaces verbi persensisset toto nisu fructices errorum exstirpare et veritatis frugem studuit inserere
Evangelicis adhaerens praeceptis et imitatione dominice dilectionis tangens cornu erectum in domo David fidelis beatus pontifex Emmerammus per martyrii tribulationem hodie migravit ad caelicas sedes
Beatus Christi martyr deoque dilectus divina gratia se praeveniente doctrinis et signis Christum revelans populis martyrii palmam gaudens acquisivit alleluia
Restant nunc ad Christi fidem virtutis insignia quae sanctorum rite possint adsequi praeconia quae unius festa diem celebrantur gloria | Assunt nempe sanctitatis nobilis prosapiae nunilo siquidem...
Exsultent filii sponsae Domini in honorem praesulis Nicolai magni meriti | Totus orbis jubilet nam ordines angelorum concinunt caeli lumine novo rutilant | Humano Deus generi consulens Nicolaum...
Promat pia vox cantoris hujus laudem confessoris | Ipsum laudans praesens chorus sit festivus et canorus | Fide fuit deo carus mundi quoque stirpe clarus | Mundi tamen sprevit fastum se conservans...