Exsultet omnium turba fidelium pro gloria almi patris Benedicti laetentur praecipue catervae monachorum celebrantes ejus festa in terris de cujus societate sancti congaudent in caelis
Beatus es quia vere suscepisti baptismum et regeneratus es in nomine patris et filii et spiritus sancti propter quod tibi dico quia in hoc saeculo praesenti supervenient tibi tribulationes...
Benedictione postulata atque percepta ad sancti patris Benedicti imperium concitus perrexit Maurus ambulansque super aquas Placidum puerum per capillos tenuit et illaesus cum eo velociter rediit