Exsultemus in hac die festiva | Recolentes Domini magnalia in sanctis quae operatur maxima | Qui inter suae potentiae mira in virginum est maximus gloria | Sua enim gratia mundi viluit virginibus...
Hac clara die turma festiva dat praeconia | Mariam concrepando symphonia nectarea | Mundi domina quae est sola castissima virginum regina | Salutis causa vitae porta atque caeli referta gratia | Nam...
Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad beati Nicolai festiva sollemnia | Qui in cunis adhuc jacens servando jejunia | A papillas coepit summa promereri gaudia | Adulescens amplexatur...
Supernae matris gaudia repraesentet ecclesia | Dum festa colit annua suspiret ad perpetua | In hac valle miseriae mater succurrat filiae | Hic caelestes excubiae nobiscum stent in acie | Mundus caro...
Gaudet nunc naviter jam toga candida sollemne agitur festum celebrius concurrunt pariter hymnoque recinunt qui patre proditus saeculum continet | Cunctumque rabidi per hoc satellites orbem...
Ex ore infantium deus et lactantium perfecisti laudem PUERI | Laudate pueri dominum laudate nomen domini PUERI | Benedicit omnes timentes se dominus pusillos cum majoribus PUERI | Laudate dominum...
Dominus qui cuncta regit istum festum perelegit gloriosae virginis in quo Gabrielem misit et reginam mundi visit gravidam spiraminis hoc est primum inter cuncta quae sunt nobis festa juncta orbis ab...
Sollemnis et laeta fulget sacrata dies ista | Qua generans deum Maria nova mund defert gaudia | Lux angelorum lausque beata hodie nostra visitat saecla | Luce clara cosmi cunctas expellendo tenebras...