Urbs beata Jerusalem dicta pacis visio quae construitur in caelis vivis ex lapidibus et angelis coornata ut sponsata comite | Nova veniens e caelo nuptiali thalamo praeparata ut intacta copulatur...
Coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus dicentes benedictus qui venit rex in nomine domini pax in caelo et gloria in excelsis
En caelo receptus videri ultra non poterit Jam ergo nobis in quo erit spes in quo refrigerium in cujus caritate solatium sed non deerit nobis ille non deerit si amore sequamur quo sequendum se docuit
Hodie sanctus Joannes pontifex cum maximo cleri plebisque tripudio pretiosi protomartyris Stephani reliquias in sanctam transtulit ecclesiam Sion ubi quondam archidiaconi functus est officio cujus...
Specialis noster iste patronus cui Christus semper erat vivere et mori lucrum modo revelata facie speculatur praesentem dei vultum cujus tanta merita apud advocatum et judicem justum valent ut per...
Inviolata caelorum regina virgo Maria lux mundi magna stella maris perfulgida Jesse virga splendens et sceptrigera cum praecelsa fulget nativitas Daviticae stirpis virgo regia prole fecunda deum...