Virginis sacratissimae beatissimae Agnae festa colentes nova carmina laudis cum ejusdem verbis resonemus omnes pariter dicentes Domino ME EXSPECTAVERUNT
Martyris ecce dies Agathae virginis emicat eximiae qua sibi Christus eam sociat et diadema duplex decorat | Stirpe decens elegans specie sed magis actibus atque fide terrea prospera nil reputans...
O beate Stanislae praesul plebis Cracoviae cujus signa victoriae late patent Poloniae nam dono Christi gratiae pestes curantur variae tua martyr egregie festa colentes hodie regi commenda gloriae
Alleluia | Regi sua omnia regenti jubila caterva | Die in qua ad regna properat Salvius caelica | Eia turma deo devota laude debita Christo pia prome carmina | Festa cui ob praesentia | Jam nun...
Virginis sacrae triumphum prosequamur laudibus quae viriliter certando hostem vicit improbum et servando castitatem meruit praeconium | Haec namque virgo dum esset parvula temporibus concupivit regem...
Ex ore infantium deus et lactantium perfecisti laudem PUERI | Laudate pueri dominum laudate nomen domini PUERI | Benedicit omnes timentes se dominus pusillos cum majoribus PUERI | Laudate dominum...
Dominus qui cuncta regit istum festum perelegit gloriosae virginis in quo Gabrielem misit et reginam mundi visit gravidam spiraminis hoc est primum inter cuncta quae sunt nobis festa juncta orbis ab...