Cunctorum dominus sit in aeternum benedictus qui pietate sua de noctis valle profunda transtulit in regnum caelesti lumine plenum quam sibi per veniam sacraverat ante Mariam
O Martine o pie quam pium est gaudere de te o Martine prophetis compar apostolis consertus praesulum gemma fide et meritis egregius pietate et misericordia caritate ineffabilis succurre nobis nunc et...
O Martine inclyte quam pium est gaudere de te o Martine praesulum gemma fide et meritis egregie pietate misericordia caritate ineffabilis succurre nobis nunc et in perpetuum
Praeveni nos domine caelesti benedictione ut in tua virtute laetantes et in tua pietate sperantes mereamur consequi promissa beatae immortalitatis gloria
Virgo Christo amabilis in omnibus laudabilis pietate autem ineffabilis tu gregis humillimi gaudium omnium quoque ad te pie clamantium exaudi nos supplices in te semper sperantes
Abbas vero ordinatus prius secundum deum vivens eidem coepit adhaerere familiarius pro quo in visione angelorum visitatione et colloquio est confortatus