Rex aeterne deus fons pietatis spes tranquilla salus vera medella defessis requies pascua vitae lux indeficiens Parcae redundans | Ad te mestificati murmura dantes acclines famuli assumus omnes...
Egregie Christi praesul Syre beatus es in saecula et bene tibi erit in aevum quia coetibus angelorum permixtus gaudebis et cum sanctorum agminibus in aeternum exsultabis
A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans non perderet quod condidit | Clausae...
Christe cunctorum dominator alme patris aeterni genitus ab ore supplicum vota pariter et hymnum cerne benignus | Cerne quod puro deus in honore plebs tua supplex resonat in aula annua cujus revoant...
Primo die quo trinitas beata mundum condidit vel quo resurgens conditor nos morte victa liberat | Pulsis procul torporibus surgamus omnes ocius et nocte quaeramus deum propheta sicut praecipit |...