Stans retro Maria secus pedes domini Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat osculabatur pedes ejus et unguenti ungebat
In diebus illis mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Simonis leprosi attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes domini Jesu lacrimis coepit...
Intendens porro Maria unum quod est necessarium sororemque linquens solam circa frequens ministerium secus pedes domini sedebat et verbum illius semper audiebat
Maria plorans ad monumentum foris stabat et flendo se inclinans in monumentum denuo prospiciebat quamvis quidem vacuum viderat tamen iterum videre desiderabat
Super lapidem monumenti stabat angelus et psallebat de resurrectione domini et ante sepulcrum Jesu stabat Maria dicens domine si tu sustulisti eum dic ubi posuisti eum alleluia