O laudanda sancti Benedicti merita gloriosa qui dum pro Christo patriam mundique sprevit pompam adeptus omnium contubernium beatorum et particeps factus praemiorum aeternorum
Virginibus beatior cunctis benedicta per eum ab omni mundo generatione laudanda virgo | Doxa patri semper ingenite cunctorum conditori deo prolique suae ex virgine hujus mundo nate et consolari almo
O laudanda bonitas nostri redemptoris o miranda novitas veri signum amoris quod vocavit Placidum sibi complacendum dans opus sibi validum fortiter agendum
Praeclara et multum laudanda sunt Walburgae virginis sanctae merita quae post fluctuantis vitae naufragium amplissimum remunerationis consecuta est fructum alleluia
Barbara laudanda pro Christo virgo necanda clemens implorat et sponsum dulciter orat dicens his qui te laudant sit gloria vite ac hi salventur qui me venerando fatentur
O miranda deitatis tot patris exercitia et laudanda pietatis ejus beneficia nos ad formam trinitatis plasmavit praeter vicia hinc respectu pietatis conservet nos justitia