Maria tribus mensibus quasi stetit laboribus Elisabeth subdendo conferebat de angelo et verborum mysterio quae protulit salutando mutum audivit eloqui et prophetias domini in Christo declarando plura...
Adest nobis celeberrimus dies festus beati Blasii quem egregium martyrem et mirae sanctitatis pontificem mirabili signorum praerogativa praeditum ut intercessorem apud dominum pro nostris excessibus...
Qui de rupe arida sitienti populo fontem aquae vivae produxit ipse per beatum Vedastum de sicco vase vinum manare concessit ac suos poculo mirabili satiavit
O gloriosa domina excelsa super sidera qui te creavit provide lactas sacrato ubere | Quod Eva tristis abstulit tu reddis almo germine intrent ut astra flebiles sternis benigna semitam | Tu regis alti...