Tempore quo sub beati Stephani regem nutu religio deitatis i-anovia pullulabat audita fama rectoris boni multi ex terris aliis canonici et monachi ad ipsum confluebant
O quam miranda est potentia salvatoris in meritis beati Aegidii confessoris qui apud deum et homines dignus memoria cum sanctis jam aeterna tripudiat in gloria
Suscipientes beati Aegidii sollemnia celebranda tibi summe pater grates atque laudes exsolvimus qui servos tuos et in terra mirificas et in caelo gloriose coronas
Carmina nunc festis psallamus rite choreis obvia laetantes pectora qui ferimus | Aurea jam resonent redimitis carmina bombis quae variis mixtim vocibus aura ferat | Nil sic perspicuum poterit vox...