Ecce dies praeoptata dies felix dies grata dies digna gaudio | Nos hanc diem veneremur et pugnantem admiremur Christum in Vincentio | Ortu fide sanctitate sensu verbo dignitate clarus et officio |...
Sicut civitas Catanensium habet intervenientem praedecessorum meum beatam Agathem ita me sciatis a domino huic civitati datam esse si voluntatem ejus facientes susceperitis fidem
Dum satellites furibundi praesidis ad sanctum Blasium venissent ingredientes speluncam egredere inquiunt vocat te praeses quibus ille auditis magno perfusus gaudio eamus inquit memor enim est mei...
Jussu impii paschasii ubi beatam virginem coeperunt trahere velle ad lupanar tanto pondere eam fixit spiritus sanctus ut tamquam mons immobilis penitus moveri non posset