Christe cunctorum dominator alme patris aeterni genitus ab ore supplicum vota pariter et hymnum cerne benignus | Cerne quod puro deus in honore plebs tua supplex resonat in aula annua cujus revoant...
SANCTUS Rector caeli inmortalis nos conserva lux solaris qui es creator rerum et initium | SANCTUS Deus pacis et amator verae legis indagator aegris medelam confer et solacium | SANCTUS Pater qui es...
Ipsi David Benedic anima mea domino domine deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti | Amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem | Qui tegis aquis...
Lacte quondam profluentes ite montes vos procul ite colles fusa quondam unde mellis flumina Israel jactare late manna priscum desine | Ecce cujus corde sudant cujus ore profluunt dulciores lacte...
Insignem Christi Crispinum laudemus martyrem qui suo lavit sacro corpus sanguine et unum deum sequens trino nomine mundum relinquens simul ejus copias in regno dei consors factus angelis | Non...
Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax...
Tertio in flore mundus adhuc cum pubesceret in decore juventutis seculum pulcresceret atque prolis subter omnes laetos caeli cardines germinando pullularet humana feliciter | Natus est homo in mundo...
Virginis odas Davidis quae orta radix pangamus | Digna quae sola caeli beati scala per quam descendit | Superna prolem eumque peremptum recreans ipsum | Januam clausa erat quippe intrans exies ita |...
Rex omnipotens die hodierna | Mundo triumphali redempto potentia | Victor ascendit caelos unde descenderat | Nam quadraginta postquam surrexerat | Diebus sacris confirmans pectora | Apostolorum pacis...
Ave spes mundi Maria ave mitis ave pia ave plena gratia | Ave virgo singularis quae per rubum designaris non passum incendia | Ave rosa speciosa ave Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus...