O mirandam et laudandam mutationem dexterae excelsi quam in beatis martyribus quarum venerandam recolimus memoriam domine Jesu Christe misericorditer ostendisti pro qua debitas tibi grates referentes...
Haec mutatio dexterae excelsi hoc opus clementissimi savatoris nostri Maria septem daemonia habuit quae universis viciis plena fuit sed ecce remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum
In finem pro Idithun psalmus Asaph | Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad deum et intendit mihi | In die tribulationis meae deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus renuit...
Hodie secreta caeli caro Christi petiit hodie factum est magnum angelorum gaudium quia filius excelsi jam immortalis in regnum patris sui gloriosus advenit alleluia alleluia