Festum insigne prodiit coruscum voces in aula resonent cunctorum deo dicata plebs alumna tota pandite vota | Haec virgo sancta germineque clara saeculi cuncta respuit caduca Christum secuta acriori...
Beata dei genetrix Maria virgo perpetua templum domini sacrarium spiritus sancti sola sine exemplo placuisti domino Jesu Christo ora pro populo interveni pro clero intercede pro devoto femineo sexu
Beata es virgo Maria dei genetrix quae credidisti domino perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi a domino ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
Diligebat autem eum Jesus quoniam specialis praerogativa castitatis ampliori dilectione fecerat dignum quia virgo electus a domino virgo in aevum permansit
Praecursor Joannes exsultat cum Jordane baptizato domino facta est orbis terrarum exsultatio facta est peccatorum nostrorum remissio sanctificans aquas ipsi omnes clamemus miserere nobis