Alleluia audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia laus et honor et virtus deo nostro est quia vera et justa judicia ejus sunt alleluia et iterum dixerunt alleluia
Alleluia hodie in caelis angeli deducant te alleluia ut iterum cum gaudio revertaris ad nos alleluia et iterum cum laetitia suscipiamus te alleluia alleluia alleluia
Beatus Cucuphas expansis ad caelum manibus ait gratias tibi ago omnipotens et salvator mundi qui me primo plasmasti modo iterum quasi a novo tua gratia reformasti
Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis ecce dominus iterum spiritaliter inter homines ambulat si quis vult post eum venire abneget semetipsum tollat crucem suam et sequatur eum
Illuminatio cordis aspectu circa ortum aurorae vidit vir dei inter choros canentium columbam niveo candore fulgentem se petere iterumque et iterum sibi advolantem humeris suis insedisse
In jejuniis et orationibus constituto apparuit iterum sanctus Gamaliel Luciano presbytero dicens quare dissimulasti frater et non retulisti quae dicta sunt tibi Joanni episcopo