Ante diem festum paschae sciens Jesus quia ejus hora venit ut transeat ex hoc mundo ad patrem et cena facta surrexit linteo praecinxit se misit aquam in pelvem coepit lavare pedes discipulorum venit...
Caritas est summum bonum amplum donum in quo pendet omnis ordo praeceptorum per quem vetus atque nova lex impleretur per quem deus ac proximus diligitur per quem caelorum regnum adipiscitur
Cornelius centurio vir religiosus ac timens deum vidit manifeste angelum dei dicentem sibi Corneli mitte et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic dicet tibi quid te oporteat facere
Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo et suscipe animam meam in pace sciens quia te desideravi ex toto corde alleluia
Expandens manus suas ad deum dixit invitatus ad convivium tuum venio gratias agens quia me dignatus es domine Jesu Christe ad tuas epulas invitare sciens quod ex toto corde meo desiderabam te