Olybrius transibat de Asia in Antiochiam civitatem et videns Margaritam pascentem oves nutricis suae concupivit eam misitque veredarios at illa ut interrogata fateretur si libera esset an ancilla at...
Verbum dei deo natum quod nec factum nec creatum venit de caelestibus | Hoc vidit hoc attractavit hoc de caelo reseravit Johannes hominibus | Inter illos primitivos veros veri fontis rivos Johannes...
Ingrediente Christi confessore palatium facto crucis signo per os puellae daemon clamavit dicens tu Zeno venisti ad expellendum me et propter tuam sanctitatem stare non possum alleluia
Ingrediente Christi sacerdote palatium et facto crucis signo mox coepit daemon clamare dicens tu Zeno expellis me et ego propter tuam sanctitatem stare non possum alleluia alleluia alleluia
Quis es tu qui venisti ad me curare vulnera mea ego sum apostolus Christi nihil in me dubites filia ipse me misit ad te quem dilexisti mente et puro corde
Cum pervenisset beatus Andreas ad locum ubi crux parata erat videns eam a longe exclamavit voce magna et dixit salve crux quae in corpore Christi dedicata es et ex membris ejus tanquam margaritis...
Cum pervenisset beatus Andreas ad locum ubi crux parata erat videns eam a longe exclamabat voce magna dicens salve crux quae in corpore Christi dedicata es et ex membris ejus tamquam margaritis ornata