Ave rex noster fili David redemptor mundi quem prophetae praedixerunt salvatorem domui Israel esse venturum te enim ad salutarem victimam pater misit in mundum quem exspectabant omnes sancti ab...
Dixit Simon Petrus ad Jesum exi a me domine quia homo peccator sum stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam coeperant
Locutus est dominus discipulis suis exemplum enim dedi vobis ut alter alterius pedes vestros lavetis quia in hoc cognoscent omnes homines quod mei estis discipuli si vos invicem dilexeritis
Omnes enim vos fratres estis et patrem nolite vocare vobis super terram unus est enim pater vester qui in caelis est nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus
Vigilate omnes et orate nescitis horam quando tempus sit vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniet sero an media nocte an galli cantu an mane ne dum venerit repente inveniat vos...
Ecce jam in sublime agor et omnes principes tuos saeculo altior tyranne despicio nolo gloriam meam minuas nec damna inferas laudi paratus sum enim ad omnia tormenta pro salvatoris nomine sustinenda
A diebus Joannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud omnes enim prophetae et lex usque ad Joannem praedicaverunt et si vultis scire Joannes ipse est Elias qui...