Dixitque David ad dominum cum vidisset angelum caedentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt avertatur obsecro domine ira tua a populo tuo
Isti sunt angelica solidati claritate martyres inclyti Gervasius et Protasius quorum germanitas a Christo inter immania fuit fulcita tormenta omnes precamur ut eorum intercessione a domino sublimemur
Isti sunt duae olivae et duo candelabra lucentia ante dominum habent potestatem claudere caelum nubibus et aperire portas ejus quia linguae eorum claves caeli factae sunt
Isti sunt sancti dei Crispinus et Crispinianus nobili progenie rebusque ditati egressi sunt Romam propter amorem Christi reliquerunt omnia secuti sunt dominum et pervenerunt ad praemia regni quae...
Isti sunt sancti qui pro dei amore minas hominum contempserunt sancti martyres in regno aeterno exsultant cum angelis o quam pretiosa est mors sanctorum qui assidue assistunt ante dominum et ab...