Quicumque vult salvus esse ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem | Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit absque dubio in aeternum peribit | Fides autem catholica haec est ut...
Ego enim jam delibor et tempus resolutionis meae instat bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi superest mihi corona justitiae quam reddet mihi dominus in illum diem justus judex
Domine non aspicias peccata mea sed fidem hujus hominis qui rogat resuscitari filium suum et redde in hoc corpusculum animam quam tulisti et completa oratione revixit et sanum reddidit patri suo