Accesserunt ad Jesum discipuli dicentes edissere nobis parabolam et respondens ait vobis datum est nosse mysterium regni dei ceteris autem in parabolis
Clamabat autem mulier domine adjuva me qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus at illa dixit utique nam et catelli edunt de mensa dominorum suorum
Dixit quidam ad Jesum ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum at ille respondens dicenti sibi ait quae est mater et fratres mei et extendens manum in discipulos suos dixit...
Et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris sui Zachariam et respondens mater ejus dixit nequaquam sed vocabitur Joannes
Mulier Chananaea egressa a finibus Tyri et Sidonis clamabat dicens domine miserere mei fili David filia mea male a daemonio vexatur Jesus respondens mulieri Chananaeae dixit non sum missus nisi ad...
Respondens autem Jesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt non est inventus qui rediret et daret gloriam deo nisi hic alienigena et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit...
Quem dicunt homines esse filium hominis dixit Jesus discipulis suis respondens Petrus dixit tu es Christus filius dei vivi et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam...