|
H |
Bellator armis inclytus Martinus actu nobilis quae gesserit miraculis hymnis canamus debitis |
|
HV |
Qui frigoris sub tempore dum chlamyde nudum tegit mox Christus ipsa quam scidit se veste tectum prodidit |
|
HV |
Tres arte sancta pallidos resuscitavit mortuos de febre catechumenum et alterum suspendio |
|
HV |
Orationis ambitu latro sepultus proditur qua non cadebat impetu pinus relfexa ducitur |
|
HV |
Profana dum succenderet in aera flammam repulit quo extincta sunt incendia imbris fuit praesentia |
|
HV |
Humore de paralysi curat puellam debilem morbique rasit fomitem sancti liquoris unguine |
|
HV |
Pacem leproso dans viro sordes fugavit ulcerum et quod lavaret morbidos Jordanis est in osculo |
|
HV |
His et per orbem cognitis ingentibus miraculis possessor alti spiritus nunc regnat in caelestibus |
|
HV |
Gloria |