Full text: 
Decus morum dux minorum Franciscus tenens bravium in te vite datur vitae Christe redemptor omnium | Plaudat frater regnat pater concivis caeli civibus cedat fletus psallat coetus exsultet caelum laudibus | Demptum solo datum polo signorum probant opera ergo vivit nam adivit aeterna Christi munera | Pro terrenis votis plenis reportat dona gloriae quem decoras quem honoras summae deus clementiae | Hunc sequantur huic jungantur qui ex Aegypto exeunt in quo duce clara luce vexilla regis prodeunt | Regis signum ducem dignum insignit manu latere lux accedit nox recedit jam lucis orto sidere | Est dux fidus clarum sidus ducit relucet devia devitando demonstrando beata nobis gaudia | Mina gregem dux ad regem collisor hostis callidi nos conducas et inducas ad cenam agni providi | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: