Genre:
Full text:
Quam regali stirpe natam in annis infantiae vir accepit desponsatam indolis eximiae semper tamen inspiratam voto continentiae
Feast:
Cantus ID | Genre | Full text |
---|---|---|
830155 |
H | Hymnum deo vox jucunda decantet ecclesiae nam congaudet laetabunda Sion mater filiae ascendenti de profunda convalle miseriae |
830155a |
HV | Quam regali stirpe natam in annis infantiae vir accepit desponsatam indolis eximiae semper tamen inspiratam voto continentiae |
830155b |
HV | Fide prole sacramento ratum haec conjugium vero docet argumento quod patrum caelestium vitae sanctae sacramento attingit consortium |
830155c |
HV | Lege carnis sic ligata non exstinxit spiritum sed implevit fide rata nec reliquit irritum quod adeo mens patrata gerebat propositum |
830155d |
HV | Haec insignis haec beata pauperum nutricia fastu mundi non elata nec parentum gloria in se carne trucidata crucifixit vitia |
830155e |
HV | Aquam eam dum rogavit hostis innocentiae potum lacte perforavit claro poenitntiae et sic sese liberavit virtus patientiae |
830155f |
HV | Gloria sit Jesu bone tibi nunc et jugiter qui certantes in agone adjuras fideliter et mercedem das coronae vincenti viriliter |
830155g |
HV | Tandem viro destituta munda mundum exuit Christo mentem jam induta saccum carni consuit et in tempus hoc statuta sic lampas emicuit |
830155h |
HV | Veras censu paupertatis redimens divitias de thesauro pietatis fudit auri copias et multorum egestatis supplevit inopias |
830155i |
HV | Fecit opus fuso tibi quaerens alimoniam et vilescens ipsa sibi sprevit ignominiam sciens soli Christe tibi recte dari gloriam |