Full text: 
Inventor rutili dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis merso sole chaos ingruit horridum lucem redde tuis Christe fidelibus sunt et spiritibus saepe nocentibus paenarum celebres sub Styge feriae illa nocte, sacer qua rediit Deus sanuis ad superos ex hac heronticis quamvis innumero sidere regiam lunarique polum lampade pinxeris incussu silicis lumina nos tamen monstras saxigeno semine quaerere ne nesciret homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam qui dici stabilem se voluit petram nostris igniculis unde genus venit per Christum genitum summe Pater tuum in quo visibilis stat tibi gloria qui noster Dominus, qui tuus unicus spirat de patrio corde paraclitum.
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse