Full text: 
Omnis sanctorum contio clara laudis praeconio matrem attolat virginis tam gloriosi nominis | Anna matrona nobilis virtutibus spectabilis mira refulget gratia tali dotata filia | Stirps Jesse clara floruit dum Anna rosam genuit quae tulit dei filium florem virtutum omnium | Haec filiam cum filio caeli locatam solio laeto jam cernit oculo sancto salutat osculo | Deus lux vera cordium et nobile solatium fac Annae per suffragium nos tua frui gloria
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: 
Fulltext source: 
NZ-Wt MSR-03;