Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus...
Benedicite deum caeli quia proiectus est accusator fratrum nostrorum et angeli ejus cum eo missi sunt propterea omnis caro deum benedicite alleluia alleluia
O rex gloriae domine virtutum qui triumphator hodie super omnes caelos ascendisti ne derelinquas nos orphanos sed mitte promissum patris in nos spiritum veritatis alleluia
Sollemnitatem beati Medardi debita veneratione percolere depositionis ejus commemoratio principalis invitat crescat ergo in universorum pectoribus pro fidei ardore devotio dum sancti confessoris dei...