Full text: 
Hymnum novae laetitiae dulci productum cantico noster depromat hodie chorus sancto Dominico | Vergente mundi vespere novum sidus exoritur et clausis culpae carcere praeco salutis mittitur | Doctrinam evangelicam spargens per orbis cardinem pestem fugat haereticam novum producens ordinem | Hic est fons ille modicus crescens in flumen maximum qui mundo jam mirificus potum largitur optimum | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos prece Dominici ducat ad caeli gaudia | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: