Full text: 
Gaude mater ecclesia laetam agens memoriam quae novae prolis gaudia mittis ad caeli curiam | Praedicatorum ordinis dux et pater Dominicus mundi jam fulget terminis civis effectus caelicus | Carnis liber ergastulo caeli potitur gloria pro paupertatis cingulo stola dotatur regia | Fragrans odor de tumulo cum virtutum frequentia clamat pro Christi famulo summi regis magnalia | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos prece Dominici ducat ad caeli gaudia | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: