Full text: 
Florem mundus protulit cujus odor contulit spem salutis constitutis in valle miseriae fructus hujus flosculi clarus ut carbunculi cor ascendit dum perpendit gustum penitenciae fragrat mundus ex odore et ardescit in amore corde toto voce voto surgit in praeconia claudis gressus reparatur caecis visus restauratur quies fessis pax oppressis ejus per suffragia magnus et mirabilis deus et laudabilis novum refecit dum refecit mundum tot auxiliis inter haec famul Elisabeth per saecula regnans orat dum explorat gustum in deliciis Christi et ecclesiae ergo patientiae se immersit dum abstersit fletus et tristitiae hujus Christe precibus placare fidelibus ut cum illa ad tranquilla perducamur gaudia
Genre: 
Office

Miscellaneous (a generic code used in the earliest Cantus indices)

Feast: