Genre: 
Full text: 
In finem psalmus David | In domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montem sicut passer | Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in pharetra ut sagittent in obscuro rectos corde | Quoniam quae perfecisti destruxerunt justus autem quid fecit | Dominus in templo sancto suo dominus in caelo sedes ejus oculi ejus in pauperem respiciunt palpebrae ejus interrogant filios hominum | Dominus interrogat justum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam | Pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum | Quoniam justus dominus et justitias dilexit aequitatem vidit vultus ejus
Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online)