Full text: 
Psalmus ipsi David ad te domine clamabo deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et assimilabor descendentibus in lacum | Exaudi domine vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum | Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdas me quiloquuntur pacem cum proximo suo mala autem in cordibus eorum | Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis | Quoniam non intellexerunt opera domini et in opera manuum ejus destrues illos et non aedificabis eos | Benedictus dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae | Dominus adjutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adjutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei | Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online)