Genre: 
Full text: 
In finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptionem cum tenuerunt eum Allophyli in Geth | Miserere mei deus quoniam conculcavit me homo tota die impugnans tribulavit me | Conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me | Ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo | In deo laudabo sermones meos in deo speravi non timebo quid faciat mihi caro | Tota die verba mea execrabantur adversum me omnes cogitationes eorum in malum | Inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam | Pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes | Deus vitam meam annuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua | Tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam deus meus es | In deo laudabo verbum in domino laudabo sermonem in deo speravi non timebo quid faciat mihi homo | In me sunt deus vota tua quae reddam laudationes tibi | Quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram deo in lumine viventium