Genre: 
Full text: 
In finem pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam | Cum succendit Mesopotamiam Syriae et Sobal et convertit Joab et percussit Idumaeam in valle Salinarum duodecim millia | Deus repulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis | Commovisti terram et conturbasti eam sana contritiones ejus quia commota est | Ostendisti populo tuo dura potasti nos vino compunctionis | Dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus ut liberentur dilecti tui | Salvum fac dextera tua et exaudi me | Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sichimam et convallem tabernaculorum metibor | Meus est Galaad et meus est Manasses et Ephraim fortitudo capitis mei Juda rex meus | Moab olla spei meae in Idumaeam extendam calceamentum meum mihi alienigenae subditi sunt | Quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumaeam | Nonne tu deus qui repulisti nos et non egredieris deus in virtutibus nostris | Da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis | In deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos