Genre: 
Full text: 
In finem ne corrumpas psalmus cantici Asaph | Confitebimur tibi deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua | Cum accepero tempus ego justitias judicabo | Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas ejus | Dixi iniquis nolite inique agere et delinquentibus nolite exaltare cornu | Nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus deum iniquitatem | Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus | Quoniam deus judex est hunc humiliat et hunc exaltat | Quia calix in manu domini vini meri plenus misto et inclinavit ex hoc in hoc verumtamen faex ejus non est exinanita bibent omnes peccatores terrae | Ego autem annuntiabo in saeculum cantabo deo Jacob | Et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua justi