Full text: 
Ipsi David | Benedic anima mea domino domine deus meus magnificatus es vehementer donfessionem et decorem induisti | Amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem | Qui tegis aquis superiora ejus qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pennas ventorum | Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem | Qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi | Abyssus sicut vestimentum amictus ejus super montes stabunt aquae | Ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt | Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis | Terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram | Qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae | Potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua | Super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt voces | Rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra | Producens foenum jumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra | Et vinum laetificet cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet | Saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit | Illic passeres nidificabunt Herodii domus dux est eorum | Montes excelsi cervis petra refugium herinaciis | Fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum | Posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae | Catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a deo escam sibi | Ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis collocabuntur | Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum | Quam magnificata sunt opera tua domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua | Hoc mare magnum et spatiosum manibus illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis | Illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad illudendum ei | Omnia a te exspectant ut des illis escam in tempore | Dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate | Avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur | Emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae | Sit gloria domini in saeculum laetabitur dominus in operibus suis | Qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant | Cantabo domino in vita mea psallam deo meo quamdiu sum | Jucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in domino | Deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea domino
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online)