Genre: 
Full text: 
Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini deo deorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini domino dominorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia ejus | Solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia ejus | Lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui eduxit Israel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia ejus | In manu potenti et bracchio excelso quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia ejus | Et eduxit Israel per medium ejus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui traduxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia ejus | Et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia ejus | Sehon regem Amorrhaeorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia ejus | Haereditatem Israel servo suo quoniam in aeternum misericordia ejus | Quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia ejus | Et redimit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini deo caeli quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini domino dominorum quoniam in aeternum misericordia ejus