Full text: 
Cantemus domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem dejecit in mare fortitudo mea et robur meum dominus et factus est mihi in salutem iste deus meus et glorificabo eum deus patris mei et exaltabo eum dominus quasi vir pugnator Yahweh nomen ejus currus pharaonis et exercitum ejus projecit in mare in spiritu fuoris tui congregatae sunt aquae stetit ut agger unda fluens coagulatae sunt abyssi in medio mari dixit inimicus persequar comprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus quis similis tui in diis domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis faciens mirabilia extendisti manum tuam devoravit eos terra dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti ad habitaculum sanctum tuum introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es domine sanctuario domine quod firmaverunt manus tuae dominus regnabit in aeternum et ultra
Genre: 
Mass/Office

Canticle