Credimus immensum regem cum sidere natum aeterna cujus virtute superna reguntur cujus et imperio caro subditur omnis ab aevo | Regia vos mandata vocant non segniter ite | Hunc regnare fatentes cum...
Epiphaniam domino canamus gloriosam | Qua prolem dei vere magi adorant | Immensam Chaldei cujus Persaeque venerantur potentiam | Quem cuncti prophetae praecinere venturum gentes ab salvandas | Cujus...
Ab oriente venerunt magi in Bethleem adorare dominum et apertis thesauris suis pretiosa munera obtulerunt aurum sicut regi magno thus sicut deo vero myrrham sepulturae ejus alleluia
Quem non praevalent propria magnitudine | Caeli terrae atque maria amphisaepire | De virgineo natus utero ponitur in praesaepio | Ut propheticus sermo nuntiat stant simul bos et asinus | Sed oritur...
O sola magnarum urbium major Bethlem cui contigit ducem salutis caelitus incorporatum gignere | Quem stella quae solis rotam vincit decore ac ilumine venisse terris nuntiat cum carne terrestri deum...
Cum natus esset dominus Jesus in Bethleem Judae ecce magi ab oriente venerunt portantes munera regalia stella splendidissima antecedebat eos et requievit supra ubi erat puer
Ad Christi sacra hodie cunabula magi veniunt nova pro duce stella et ei tria mystica obtulerunt munera aurum denique dignitas ut pateret regia thus ut deitatis excellentia myrrhamque panderet illius...