Generat virgo filias mentis maternae conscias Christi sponsas et socias corruptionis inscias | Clarum nomen effunditur sanctum nomen extenditur facto doctrina proditur virtus divina panditur |...
In vocem supplicantium intendant Domine quesumus aures tuae pietatis ut tibi bene placitis precibus et meritis amabilis tui Amandi nos a cunctis liberes vitiis et periculis.
Nostra tuba Nunc tua clementia Christe regatur atque pia | Exaudi precamina te laudantia mente devota | Ita nam laus est tibi grata vox si quod nostra sonat conscientia canat | Quod ut omnibus...
Confirmatum est cor virginis in quo divina mysteria angelo narrante concepit te formam prae filiis hominum castis suscepit visceribus et benedicta in aeternum deum nobis protulit et hominem
Confirmatum est cor virginis in quo divina mysteria angelo nuntiante suscepit et speciosum forma prae filiis hominum castis suscepit visceribus et benedicta in aeternum deum nobis protulit et hominem
Fac domine deus quia verbum tuum Christe rex | Processit de virgine o genitrice dei Mariae | Concessit namque sua virtute hic namque in gremio in caelum terram in se o regentem virgo dei genetrix est...
Adveni et subveni rex piae precibus felicibus Mariae sustine nos virgine de matre spiritu non coitu create tu sine peccamine puella natus es et fusus es sol stella petra fons convalle mons flos spina...