Genre: 
Full text: 
O mira patientia membra torrentur omnia ipse tamen tortoribus martyr insultat ignibus | Saevit ignis exterius intus saevire nescius nam resistet potentior ignis alter interius | Ortus hispano climate Romae sub Sixti dogmate renascitur sub Decio laureatus martyrio | O felix permutatio felix martyr in cambio qui pro brevi supplicio aeterno gaudet premio | Martyr dei laudabilis nobis adsis placabilis ut apud regem gloriae per te sit locus veniae | Sit Christo regi gloria qui juste pensat omnia pro se passis supplicia digna rependit praemia | Amen
Feast: 
Fulltext source: 
P-Cua Liber Catenatus, fol. 171r