O felix anima cujus corpus de terra ortum est quod tu cum peregrinatione hujus mundi conculcasti unde de divina rationalitate quae te speculum suum fecit coronata es
Benedicat nos deus pater custodiat nos Jesus Christus illuminet nos spiritus sanctus omnibus diebus vitae nostrae confirmet nos virtus Christi intercedentibus sanctis suis N. indulgeat nobis dominus...
Decima die postquam ascendit Christus ad patrem erant omnes apostoli congregati in Jerusalem et effusus est spiritus sanctus super eos tamquam ignis et coeperunt loqui variis linguis omnium gentium...
Dum autem complerentur dies pentecostes erant omnes pariter discipuli congregati in unum alleluia alleluia et subito factus est sonus de caelo tamquam advenientis spiritus vehementis alleluia et...
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus pharisaeus et alter publicanus pharisaeus stans haec apud se orabat deus gratias tibi ago quia non sum sicut ceteri homines raptores injusti...