Full text: 
Nunc gaudeant materna viscera ecclesiae quia in superna symphonia filii ejus in sinum suum collocati sunt unde o turpissime serpens confusus es quoniam quos tua aestimatio in visceribus suis habuit nunc fulgent in sanguine filii dei et ideo laus tibi sit rex altissime alleluia
Genre: 
Mass/Office

Antiphon

Feast: