Genre: 
Full text: 
In principio omnes creaturae viruerunt in medio flores floruerunt postea viriditas descendit et istud vir proeliator vidit et dixit hoc scio sed aureus numerus nondum est plenus tu ergo paternum speculum aspice in corpore meo fatigationem sustineo parvuli etiam mei deficiunt nunc memor esto quod plenitudo quae in primo facta est arescere non debuit et tunc in te habuisti quod oculus tuus numquam cederet usque dum corpus meum videres plenum gemmarum nam me fatigat quod omnia membra mea in irrisionem vadunt pater vide vulnera mea tibi ostendo ergo nunc omnes homines genua vestra ad patrem vestrum flectite ut vobis manum suam porrigat