Missus est angelus Gabriel a deo in civitatem Nazareth ad virginem Mariam desponsatam Joseph et dixit ei spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod...
Quomodo fiet istud angele dei quia virum in concipiendo non pertuli audi Maria virgo Christi spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi
Alleluia Angelus domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum et respondens dixit mulieribus quem quaeritis ille autem dixerunt Jesum Nazarenum
Archangelus Gabriel ait ad Mariam non erit impossibile apud deum omne verbum dixit autem Maria ecce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab ea angelus