Genre: 
Full text: 
Beate pastor Petre clemens accipe voces precantum criminumque vincula verbo resolve cui potestas tradita aperire terris caelum apertum claudere | Egregie doctor Paule mores instrue et nostra tecum pectora in caelum trahe velata dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet caritas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen
Fulltext source: 
EC-Qsf 4; Breviarium Romanum (Rome 1632)
Notes: 
Urban VIII revision (1632 breviary)
Notes: 
cf. a01134.1 (sometimes inventoried as 008268:03/04/06) for an earlier standard version, which begins differently and has extensive other differences